- VADICASSES
- VADICASSESPlin. l. 4. c. 18. Galliae Lugdunensis populi fuêre, ubi hodie provinc. Nivernensis ad Ligerim. Caput eorum fuit Noviomagus Vadicassium, Nevers. Baudrand. Valesio olim Catalauni ae gente, qui iidem cum Vadicassibus: hodie Chaalons. Fuitque Urbs postea, divisâ Galliâ Lugdunensi in duas provincias, Belgicâ in totidem, provinc. Belgicae secundae cum gente attributa. A' Vadicassibus nomen habet ad Matronam ager, la Galevesse Gallis nuncupatus: Pagusque Vadicassinus hodie ex parte quidem Meldorum est, Meldicaeque dioeceseos ac etiam Suessionum: sed ex maiori parte Catalaunorum seu Vadicassium, Catalaunicaeqne patoeciae. Idem ex Petro Cluniancensi Abbate Epist. ad Gaufredum Catalaunesem Episcop. colligit, iam ante annos 500. Catalaunorum seu Vadicassium Episcopum, dominium aliquod et iurisdictionem, Comitivam puta atque Pariatum, aut certe saltem aliquid, quod utrique originem dederit, habuisse, Notit. Gall. Vide quoque supra in voce Catalauni.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.